Contatore siti

2025 1 anno

La congiura di Catilina Per haec tempora M. Cicero, qui omnia incrementa sua sibi debuit, vir novitatis nobilissimae et ut...

La congiura di Catilina

Per haec tempora M. Cicero, qui omnia incrementa sua sibi debuit, vir novitatis nobilissimae et ut vita clarus, ita ingenio maximus, qui effecit ne, quorum arma viceramus, eorum ingenio vinceremur, consul Sergii Catilinae Lentulique et Cethegi et aliorum utriusque ordinis virorum coniurationem singulari virtute, constantia, vigilia curaque aperuit. Catilina metu consularis imperii urbe pulsus est; Lentulus consularis et praetor iterum Cethegusque et alii clari nominis viri auctore senatu, iussu consulis in carcere necati sunt.

Ille senatus dies, quo haec acta sunt, virtutem M. Catonis iam multis in rebus conspicuam atque praenitentem in altissimo culmine locavit. Hic genitus proavo M. Catone, principe illo familiae Porciae, homo Virtuti simillimus et per omnia ingenio diis quam hominibus propior, qui numquam recte fecit ut facere videretur, sed quia aliter facere non potuerat, cuique id solum visum est rationem habere quod haberet iustitiam, omnibus humanis vitiis immunis semper fortunam in sua potestate habuit. Hic tribunus plebis designatus et adhuc admodum adulescens, cum alii suaderent ut per municipia Lentulus coniuratique custodirentur, paene inter ultimos interrogatus sententiam, tanta vi animi atque ingenii invectus est in coniurationem, eo ardore oris orationem omnium lenitatem suadentium societate consilii suspectam fecit, sic impendentia ex ruinis incendiisque urbis et commutatione status publici pericula exposuit, ita consulis virtutem amplificavit, ut universus senatus in eius sententiam transiret animadvertendumque in eos, quos praediximus, censeret maiorque pars ordinis eius Ciceronem prosequerentur domum. At Catilina non segnius conata obiit quam sceleris conandi consilia inierat: quippe fortissime dimicans quem spiritum supplicio debuerat proelio reddidit.

(Velleio Patercolo)

2025 1 anno